Comitia, quibus delegati ad proximum quinquennium (2019-2024) in parlamentum Europaeum eligebantur, septimana vergente in omnibus membris Unionis Europaeae facta sunt. Ex duodetriginta nationibus septingenti quinquaginta unus (751) delegati, inter eos tredecim Finni, designati sunt. In Finnia paene quadraginta tres centesimae (42,7%) ex civibus suffragium habentibus ad urnas accesserunt.
Ex delegatis Finnis feminae sunt septem, viri sex. Conservativi tres delegatos habent, socio-democratae, prasini, centrales, Finnique fundamentales binos, factio sinistra et popularis Suetica singulos. Maximum apud Finnos numerum suffragiorum accepit Eero Heinäluoma (128 007), pristinus praeses factionis socio-democraticae et praeses parlamenti Finniae.
Eventus comitiorum ostendit vires politicas inter se oppositas in Europa surrexisse. Magnae factiones traditionales, ut centrales et socio-democraticae, descenderunt, nationalistae dextri et prasini ascenderunt. Praecipue in Europa orientali prasini in comitiis victorias conspicuas reportaverunt. Numerus suffragium habentium in Unione Europaea erat quadringentae viginti septem miliones.
Theresa May munus deponet
Theresa May nuntiavit se die septimo mensis Iunii (7.6.) praesidatum factionis conservativae deposituram esse sed munere primae ministrae functuram, donec novus praeses factioni crearetur. Successor Theresae May, qui etiam proximus primus minister Britanniae fiet, a conservativis exeunte mense Iulio creabitur. Iam octo candidati nuntiaverunt se munus competituros esse.
Promotiones Ordinis Philosophorum
Ordo Philosophorum sive Facultas Philosophica Universitatis Helsinkiensis sollemnes promotiones (24.5.) celebravit. Magistri et doctores, qui examinibus ad gradum obtinendum necessariis approbati erant, insignibus academicis ritu antiquo ornati sunt. Magistri coronam lauream et anulum aureum, doctores pileum et gladium, omnes diploma Latinum acceperunt. Qui ante quinquaginta annos (1969) in eadem facultate promoti erant, titulo magistri aut doctoris semisaecularis sunt decorati. Doctores honoris causa promoti sunt novem homines studiis scientificis insignes. Profestrix Marja-Liisa Riekkola, promotrix legitime constituta, promovendis insignia academica obtulit. Celebrationes triduanas saltatio festiva clausit.
Finni in hocceo glaciali magistri
Ludi mundani hoccei glacialis, in Slovakia facti, die Dominico (26.5.) finiti sunt. Superatis tam Suetis quam Russis Finni in certamen finale venerant. Victis Canadensibus numeris tria ad unum (3-1) aurea nomismata obtinuerunt. In certamine de nomismatis aeneis Russi de Tzekis victoriam reportaverunt. Ubi primum eventus certaminum pro certo constitit, cives, qui ludos per televisionem spectaverant, in variis patriae partibus victoriam Finnorum celebrare coeperunt. In foro mercatorio Helsinkiensi circiter decem milia hominum usque ad multam noctem comissabantur et sequenti die, cum lusores in patriam revertissent, in urbis viridario festum populare in gregis honorem institutum est.
Tuomo Pekkanen
31 May 2019, 12:03 pm