Series sermonum in quibus de lingua Latina, de litteris Latinis, de rebus denique Latinis Latine disserimus. A Patricio Owens et Thoma Keeline edita.
36 minutes 32 seconds
Sermo septimus decimus
Rediit Patricius! De Vergilio et Cicerone colloquimur.
22 October 2019, 8:59 pm
7 minutes 53 seconds
Sermo sextus decimus (soliloquium sextum)
In quo Thomas de fungis ac de uersiculis componendis loquitur.
10 September 2019, 8:39 pm
12 minutes 40 seconds
Sermo quintus decimus (soliloquium quintum)
In quo Thomas breuiter de uita et operibus, fusius de quaestione philosophica disputat: quid significat "intellegere"?
24 August 2019, 9:43 pm
2 minutes 35 seconds
Sermo quartus decimus (soliloquium quartum)
Soliloquium breuissimum in quo nostrum diuturnum silentium excusare conor.
25 July 2019, 8:09 pm
28 minutes 51 seconds
Sermo tertius decimus
In quo iterum uota nuper suscepta ac consuetudines legendi tractamus. Aut Caesar aut nihil -- uel potius, memento te esse puluerem!
29 March 2019, 6:29 pm
27 minutes 17 seconds
Sermo duodecimus
In quo de Latinitate minus litterata colloquimur: nihil tractatur nisi nugae philologicae. mentio fit elephantorum.
10 February 2019, 7:37 pm
35 minutes 10 seconds
Sermo undecimus
In quo colloquimur de uotis susceptis quae ad nouum annum spectant ac magnam mouemus quaestionem: qui textus Latinos legere atque intellegere uelint, eos quantum etiam in litteris Graecis uersari oportet?
4 January 2019, 6:21 am
8 minutes 22 seconds
Sermo decimus (soliloquium tertium)
In quo Thomas solus breuiter de ualetudine sua, de schola quadam futura, de carmine iucundo (et grammatico!) loqui conatur.
Fruamini feriis hiemalibus!
Ligamen ad carmen ("La perifrastica passiva"): https://youtu.be/FqUHqK2OeFY
23 December 2018, 7:10 pm
32 minutes 17 seconds
Sermo nonus
In quo de causis cur Latine loquamur garrimus.
15 December 2018, 7:22 pm
19 minutes 29 seconds
Sermo octauus (soliloquium alterum)
In quo Thomas solus de rebus obscurioribus ac quaestionibus nullius momenti balbutit.
11 December 2018, 8:15 pm
26 minutes 27 seconds
Sermo septimus
In quo de fabulis fabellisque romanensibus garrimus.